Hľadaný výraz: Zach 5,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. 2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”. 3 Et dixit ad me: “Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur. 4 Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius”.

1

mail   print   facebook   twitter